- CERAUNIA
- I.CERAUNIAAchaiae in Peloponneso urbs. Plyb. l. 2.II.CERAUNIACypri insul. oppid. quod hodie Cerines vocari ait Mercator, sed Graecus Ptolemaei codex habet Ceronia.III.CERAUNIAcum lente, in conviviis exhibuit Heliogabalus, apud Lamprid. c. 21. Est autem Ceraunia et Ceraunium, nomen gemnsae, apud Solin. c. 23. Lusitanum littus floret Cerauniô gemmâ plurimum, quam etiam Indicis praeferunt: huius Ceraunii color est e pyropo: qualitas igni probatur: quem si sine detrimento sui perferat, adversum vim fulgurum creditur opitulari. Sed Ceraunium is pro carbunculo posuit; recentiores namque proprie sic vocârunt gemmam rubram, carbunculo similem. Tertullian. de Anima, Cerauniis gemmis non ideo substantia ignita est, quod coruscent rutilo rubore. Vide quoque Epiphanium de Carbunculo, Capitolinum, Alios. At Plinius inter candicantes gemmas Cerauniam reponit, quamvis et nigrae rubentisque genus etiam et Sotaco agnoscat, vide eum,l. 37. c. 9. et 10. ubi inter alia, per has, urbes expugnari et classes, easque Baetulos vocari ait, de qua voce diximus supra, in Baetyli: Plura vero hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 277. et seqq. Claudianus etiam pro carbunculo Ceraunium ponit, Laud. Seren. v. 78.----- ----- Pyrenaeisque sub antrisIgnea fulmineae legêre ceraunia Nymphae, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.